MAGNIFICAT * anima mea Dominum,
et exultavit spiritus meus * in Deo salvatore meo,
quia respexit humilitatem ancillae suae. *
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna, qui potens est,*
et sanctum nomen eius,
et misericordia eius in progenies et progenies *
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo, *
dispersit superbos mente cordi sui;
deposuit potentes de sede *
et exaltavit humiles;
esurientes implevit bonis *
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum, *
recordatus misericordiae,
sicut locutus est ad patres nostros, *
Abraham et semini eius in saecula.
Referencia
http://www.preces-latinae.org/thesaurus/Cantici/Magnificat.html
No hay comentarios.:
Publicar un comentario